VELAMEN Nuptiale

VELAMEN Nuptiale
VELAMEN Nuptiale
apud Hebraeos, duplex erat, alterum, quô Sponsorum capita, ut flameô, obtecta; alterum, quod in ipsa Benedictione nuptiali eos, veluti tentoriolum portatile, obumbrabat. De illo Misna, Temporibus bellicis — decretum est, ne prodiret Sponsa velamine obvoluta intra urbem. Sed Rabbini nostri postmodum permisêre, ut etiam intra urbem velamine obvoluta prodiret, De isto Elias Levita, Nos etiam vocamus vestem illam seu pannum, qui solet expandi super caput Sponsi et Sponsae, ac tentur quatuor vectibus tempore nuptiali, Chuppam. Quod posterius in atrio Synagogae praeparari nunc solitum; an veteribus etiam Ebraeis in usu fuerit, non liquet: utriusque vox Hebraea, namque prius Gap desc: Hebrew, posterius Gap desc: Hebrew appellant, pro ipso etiam thalamo nuptiali, in quem deductio facienda, alibi occurrit, et quidem Chuppa primario in rebus nuptialibus ipsum coniugalem thalamum notat, uti dictum supra in hac voce. Transiit mos ab Hebraeis ad alias gentes, de quibus hîc non unô locô. Nec Christianis suum Velamen defuit, uti videre est supra itidem, ubi de rebus ad Nuptias pertinentibus, it. voce Pallium et ubi de Thalamo Nuptiali, de Velaminibus Supplicum. Vide voce hâc, et de aliis Velaminum generibus infra, voce Velum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • THALAMUS — Graece Θάλαμος, item θαλάμη: quae tamen sic distinguit Ammonius, ut θαλάμαι proprie sint delubra Dioscurorum, imo omnium Deorum interiores cellae, Dearum praeprimis, quae alias καλύβαι, παςοις i. e. velis plumariô opere varieg atis clausae, de… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PALLIUM — I. PALLIUM Veteribus in genere omne vestimenti genus significavit, quam apertum, tam clausum, ut etiam Toga Pallio rotundum dicatur Isidoro; Abusive pro Palliolo quoque sumi fuisse folitum supra vidimus: Proprie vero ac fimpliciter communique… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VELUM — I. VELUM an ex volare, an ex vellere, an ex verbo velare? dictum, multiplicem in vita usum habet. Deorum sane simulacra antiquitus obiectô velô abdebantur. Appuleius, l. 11. Metam. Ac dum, Velis candentibus reductis in diversum, Deae venerabilem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NUPTIALES — Mores ritusque prae cipui apud Ebraeos, Paganos et Christianos, sollennes sunt contrahendi nubendique formulae, Arrarum item ac pretii Nuptialis, Annulique ac Coronarum usus, Benedictiones et Sacra Nuptialia, Tempora demum. quibus celebritas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NUPTIAE — a nubendo, quod nova Nupta seu Sponsa flammeô obnupta seu obvelata ad Sponsum olim deducebatur, Alias Matrimonium, Coniugium etc. erat viri et mulieris coniunctio legitima, vitae societatem continens, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 9. c. 3. Quod… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NUPTIALIS Corona — apud Graecox Romanosque frequens olim. Et quidem uterque coronari solebat, Sponsus et Sponsa. Haec enim coronam floream, quam gestaverat, ponetat tum, cum in manus Viri conveniebat, sumebatque miptialem. Martianus Capella in Carmine Hymenaei l. 9 …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”